

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 7: Versus 12
Itaque lex quidem.Ipsa est sancta, sane docens.Et mandatum,id est quod per eam praecipitur.Sanctum,in se.Et justum,id est justificans peccatorem.Et bonum.Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.